Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.14 Cic. Acad. Pos. 1.17 () >>Cic. Acad. Pos. 1.19

1.16hic in omnibus fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque [Note] sunt, ita disputat ut nihil affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, [Note] quod illi quae nesciant scire se putent, [Note] ipse se nihil scire id unum sciat, ob eamque rem se [Note] arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una hominis [Note] sapientia, non arbitrari sese [Note] scire quod nesciat. quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum [Note] in virtute laudanda et in hominibus [Note] ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest. 1.17Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta [Note] est Academicorum et Peripateticorum, qui rebus congruentes nominibus differebant. nam cum Speusippum sororis filium Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duo [Note] autem praestantissimo [Note] studio atque doctrina, Xenocratem Calchedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi

-- --

autem, quia [Note] Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitanter [Note] [Note] [Note] de omnibus rebus et nulla affirmatione adhibita consuetudinem [Note] disserendi reliquerunt. ita facta est, [Note] quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae.



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.14 Cic. Acad. Pos. 1.17 () >>Cic. Acad. Pos. 1.19

Powered by PhiloLogic